monumenta.ch > Plinius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 4
{II} Emicant benigne passimque in plurimis terris alibi frigidae, alibi calidae, alibi iunctae, sicut in Tarbellis Aquitanica gente et in Pyrenaeis montibus tenui intervallo discernente, alibi tepidae, egelidae, atque auxilia morborum profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa erumpentes augent numerum deorum nominibus variis urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statiellas in Liguria, Sextias in Narbonensi provincia. nusquam tamen largius quam in Baiano sinu nec pluribus auxiliandi generibus: